15
quaeret quispiam: 'quid? illi ipsi summi viri quorum virtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers laudibus eruditi fuerunt?' difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum quidquod GEea respondeam. ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina, etsine doctrina et Schütz: et (om. p: etiam bχ1 ) sine doctrina codd. naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrinanaturae ... doctrina om. Ee quam sine natura valuisse doctrinam. atque idem ego hochoc GEe: om. cett. contendo, cum ad naturam eximiam etet GEe: atque cett. inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioqueoratio ςb1gp conformatio GE: confirmatio cett. doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere.