Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sulla

Pro P. Sulla

Pro P. Sulla Cicero, Marcus Tullius
88 nihil video esse in hoc P. Sulla, iudices, odio dignum, misericordia digna multa. neque enim nunc propulsandae calamitatis suae causa supplex ad vos, iudices, confugit, sed ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis inuratur. nam ipse quidem, si erit vestro iudicio liberatus, quae habet ornamenta, quae solacia reliquae vitaereliqua vitae E: vitae reliqua c quibus laetari acac TEπk: et cett. perfrui possit? domus erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum pristinumpristinum E: om. cett. recuperabit. omnia, iudices, haec amissa sunt, omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta unius iudici calamitate occideruntceciderunt bc1 . sed ne exstinctor patriae, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti scelerissceleris TE: generis cett. in familia relinquat, id laborat, id metuit, ne denique hic miser coniurati et conscelerati et proditoris filius nominetur; huic puero qui est ei vita sua multo carior metuitne denique ... metuit TE: om. cett. , cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne aeternam memoriam dedecoris relinquat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi