86
quam ob rem vos, di patrii ac penates, qui huic urbi atque huic rei publicaerei p. TEπa: imperio cett. praesidetis, qui hoc imperium, qui hanc libertatem, qui populum Romanumqui populum Rom. TEa: populumque Rom. cett. , qui haec tecta atque templa me consule vestro numine auxilioque servastis, testor integro me animo ac libero P. Sullae causam defendere, nullum a me sciente facinus occultari, nullum scelus susceptum contra salutem omnium defendi ac tegi. nihil de hoc consul comperi, nihil suspicatus sum, nihil audivi.
87
itaque idem ego ille qui vehemens in aliosin alios del. Madvig ,qui inexorabilis in ceteros esse visus sum, persolvi patriae quod debui; reliqua iam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque debentur; tam sum misericors, iudices, quam vos, tam mitis quam qui lenissimus; in quo vehemens fui vobiscum nihil feci nisi coactus, rei publicae praecipitanti subveni, patriam demersam extuli; misericordia civium adducti tumtum TE: tunc cett. fuimus tam vehementes quam necesse fuit. salus esset amissa omniumamissa omnium TE: omnium amissa cett. una nocte, nisi esset severitas illa suscepta. sed ut ad sceleratorum poenam amore rei publicae sum adductus, sic ad salutem innocentium voluntate deducorducor Tπ : adducor b2c .