8
hanc mihi tu si propter meas resmeas res Te: res meas cett. gestas imponis in omni vita meamea vita T , Torquate, personamTorq. personam Te: personam Torq. cett. , vehementer erras. me natura misericordem, patria severum, crudelem nec patria nec naturanec natura nec patria e esse voluit; denique istam ipsam personam vehementem et acrem quam mihi tum tempus et res publica imposuit iam voluntas et natura ipsa detraxit. illa enim ad breve tempus severitatem postulavit, haec in omni vita misericordiam lenitatemque desiderat.
9
qua re nihil est quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum me unum abstrahas; simplex officium atque una bonorum estbonorum est T: bonorum e: est bonorum cett. omnium causa. nihil erit erit est eb1k quod admirere posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me videbis. nulla est enim in re publica mea causamea causa Te: causa mea cett. propria; tempus agendi fuit mihi magismihi magis Tb1: magis mihi cett. proprium quam ceteris, doloris vero et timoris et periculi fuit illa causa communis; neque enim egoego Te: om. cett. tunc princepstunc princeps Teπk: princeps tunc cett. ad salutem esse potuissem, si esse alii comites noluissent. qua re necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam privato cum ceteris esse commune. neque ego hoc partiendae invidiae, sed communicandae laudis causa loquor; oneris mei partem nemini impertio, gloriae bonis omnibus.