76
nolite, iudices, arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisse—neque enim ulla gens tam barbara aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam crudelis hostis patriae sit inventus—, beluae quaedam illae ex portentis immanes ac ferae formaformas π hominum indutae exstiterunt. perspicite etiam atque etiam, iudices,—nihil enim est quod in hac causa dici possitpossit πbχς : posset cett. vehementius— penitus introspicite Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli ceterorumque mentis; quas vos in his libidines, quae flagitia, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis furores, quas notas facinorum, quae indicia parricidiorum, quantos acervos scelerumfacinorum ... scelerum T: scelerum ... facinorum cett. reperietis! ex magnis et diuturnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis erupit, ut ea confecta et eiecta convalescere aliquando et sanari civitas possetposset k, Ernesti: possit cett. ; neque enim est quisquam qui arbitretur illis inclusis in re publica pestibus diutius haec haec hoc imperium c2 stare potuisse. itaque eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas rei publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt.