70
circumspicite paulisper mentibus vestris, ut alia mittamusmittamus T: omittamus cett. , hosce ipsos homines qui huic adfines sceleri fuerunt. Catilina contra rem publicam coniuravit. cuius aures umquam haechaec V: hoc cett. respuerunt? conatum esse audacteraudacter T: om. cett. hominem a pueritia non solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et studio in omni flagitio, stupro, caede versatum versatum grassatum E ? quis eum contra patriam pugnantem perisse miratur quem semper omnes ad civile latrocinium natum putaverunt? quis Lentuli societates cum indicibus, quis insaniam libidinum, quis perversam atque impiam religionem recordatur qui illum aut nefarie cogitassecogitasse TE: om. cett. aut stulte sperassesperasse E: cogitasse cett. miretur? quis de C. Cethego atque eius in Hispaniam profectione ac de volnere Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse videatur?