58
ipse autem Sittius—non enim mihi deserenda est causa amici veteris atque hospitis—is homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit, eum bellum populo Romanopopulo R. T, Gulielmius: rei (r. a) p. cett. facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent finitimi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum putaretputarit Hulderich ? cuius aes alienum videmus, iudices, non libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximaeei maxime T: maxime ei cett. pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent; venire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum suorum.
59
A quo quidem genere, iudices, ego numquam timui, cum in illa rei publicae tempestate versarer. illud erat hominum genushominum genus T: genus hominum cett. horribile et pertimescendum qui tanto amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eisiis k: his cett. membra citius divellicitius divelli T: divelli citius cett. ac distrahi posse diceres. Sittius numquam sibi cognationem cum praediis esse existimavit suis. itaque se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam ex omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo vindicavit.