Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sulla

Pro P. Sulla

Pro P. Sulla Cicero, Marcus Tullius
57 iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandareamandare T: mandare cett. in ultimas terras! Vtrumutrum Tπa: visum cett. quo facilius Romae ea quae conabatur efficeret, si in Hispania turbatum essetHispaniam turb. isset ς ? at haec ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur. an in tantis rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabaturarbitrabatur Tπ : arbitratur a: arbitraretur cett. ? veri simile non estveri simile non est del. Lambinus ut, quem in secundis rebus, quem in otio secum semper habuissetsemper secum hab. T: semper hab. secum a , hunc in adversis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi