4
quod cum dicit,non attendit eum qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent quod antea fuisset occultum. qua re ista coniuratio, si patefacta per me est, tam patet Hortensio quam mihi. quem cum videas hoc honorehoc honore Te: honore hoc cett. , auctoritate, virtute, consilio praeditum non dubitasse quin innocentiam P. Sullaeinnocentiam P. Sillae e: innocentem P. sillam (syllo T) cett. defenderet, quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit; quaero illud etiam, si me, qui defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum studio et dignitate celebrari hoc iudicium, ornari causam, defendi huius innocentiam vides. non enim una ratio estest hoc loco hab. T, ante una e, post una cett. defensionis ea quae posita est in oratione; omnes qui adsuntadsunt edd. VR: assunt codd. , qui laborant, qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate defendunt.