Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sulla

Pro P. Sulla

Pro P. Sulla Cicero, Marcus Tullius
29 quod si illis meis praesidiis forte invides, et si ea tibi regia videntur quod omnes boni omnium generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt, consolare te quod omnium mentes improborum mihi uni maxime sunt infensae et adversae; qui me non modonon modo ψ2: non solum πχψ1ς: non modo solum cett. (mõ post nõ omissum turbas dedit) idcirco oderunt quod eorum conatus impios et furorem consceleratum repressi, sed eo etiam magismagis etiam e quod nihil iamiam om. e se simile me vivo conari posse arbitrantur.
30 at ac T vero quid ego mirermirer Te: miror cett. , si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L. Torquatus primum ipse his fundamentishis fund. ipse e adulescentiae iactis, ea spe proposita amplissimae dignitatis, deinde L. Torquati, fortissimi consulis, constantissimi senatoris, semper optimi civis filius, interdum efferatur immoderatione verborum? qui cum suppressa voce de scelere P. LentuliP. Lentuli del. Garatoni , de audacia coniuratorum omnium dixisset, tantum modo ut vos qui ea probatis exaudire possetis, de supplicio supplicio de Lentulo add. Tea: P. Lentuli add. cett., del. Halm (de laqueo Reid), de carcere magna et queribunda voce dicebat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi