Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sulla

Pro P. Sulla

Pro P. Sulla Cicero, Marcus Tullius
25 ac ac at eb1c, ed. V si, iudices, ceterisceteris om. e patriciis me et vos peregrinos videri oporteret, a Torquato tamen hoc vitiumhoc convicium Gulielmius sileretur; est enim ipse aa om. Schol. materno genere municipalis, honestissimi ac nobilissimi generis, sed tamen Asculani. aut igitur doceat Picentis solos non esseesse non e peregrinos aut gaudeat suo generi me meum non anteponerenon anteponere Teπ : ante non ponere (cf. Off. iii. 71) cett. (meliore numero). qua re neque tu me peregrinum posthac dixeris, ne gravius refutere, neque regem, ne derideare. Nisi forte regium tibi videtur ita vivere ut non modo homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli servias, contemnere omnis libidines, non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere, in senatu sentire libere, populi utilitati magismagis utilitati e consulere quam voluntati, nemini cedere, multis obsistere. si hoc putas esse regium regium regnum πb1gc2k , regem me esseregem me esse T: me regem esse cett. confiteor; sin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum adrogans aut superbum movet, quin tu id potius profers quam verbi invidiam contumeliamque maledicti?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi