18
veniebat enimenim om. Schol. ad me et saepe veniebat Autronius multis cum lacrimis supplex ut se defenderem, et se meum condiscipulumdiscipulum e in pueritia, familiarem in adulescentia, conlegam in quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non nulla etiam sua in mesua in me etiam e proferebat officia. quibus ego rebus, iudices, ita flectebar animo atque frangebar ut iamiam Te: etiam cett. ex memoria quas mihi ipsiipse T1b fecerat insidias deponerem, ut iam immissum esse ab eo C. Cornelium qui me in meis sedibusmeis sedibus e: sedibus meis cett.: meis aedibus Lambinus , in conspectu uxorisuxoris Te: uxoris meae cett. ac liberorum meorum trucidaret obliviscerer. quae si de uno me cogitasset, qua mollitia sum animi ac lenitatelenitate aπb2χψk: levitate cett. , numquam me hercule illius lacrimis ac precibus restitissem; sed cum mihi patriae,