Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
89 sed quid eius matremeius matrem Zumpt: ego matrem codd.: ego matrem eius Halm aut domum appello quem nova poena legis et domo et parente et omnium suorum consuetudine conspectuque privat? ibit igitur in exsilium miser? quo? ad Orientisne partis in quibus annos multos legatus fuit, exercitusexercitus Lag. 9: et exercitus mei duxit, res maximas gessit? at habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti. an se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem, maerentem, exsulem videat? in ea porro provincia quo animo C.Gaium Murenam fratrem suum aspiciet? qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis, cumcum Richter: quod codd., quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam nuntii litteraeque celebrassentcelebrassent celebrarint Richter: celebrarant Boot et unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerentconcurrerent x2: concurrerint cett.: concurrerant Lag. 9, Boot, repente exstiteritexstiterit scripsi: exciderit y2: excidet cett.: existet Gulielmius ipse nuntius suae calamitatis!

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi