82
qui locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae nox cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non solum meo sed multo etiam magis divino consilio eripiar atque evolem? neque isti me meo nomine interficiinterficere Richter sed vigilantem consulem de rei publicae praesidio demoveridemoveri Lambinus: demovere (remov. x) mei: dimoveri Lag. 9 volunt. nec minus vellent, Cato, te quoque aliqua ratione, si possent, tollere; id quod, mihi crede, et agunt et moliuntur. vident quantum in te sit animi, quantum ingeni, quantum auctoritatis, quantum rei publicae praesidi; sed, cum consulari auctoritate et auxilio spoliatam vim tribuniciam viderint, tum se facilius inermem et debilitatum te oppressuros arbitrantur. nam neñam ne S sufficiatur consul non timent. vident in tuorum potestate conlegarum fore; sperant sibi D.D. Hirschfelder: om. codd. Silanum, clarum virum, sine conlega, te sine consule, rem publicam sine praesidio obici posse.