Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
79 quaeris a me ecquida me ecquid Bake: a me (auiae S mg.) quid codd. ego Catilinam metuam. nihil, et curavi ne quis metueret, sed copias illius quas hic video dico esse metuendas; nec tam timendus est nunc exercitus L.Lucii Catilinae quam isti qui illum exercitum deseruisse dicuntur. non enim deseruerunt sed ab illo in speculisspeculis seculis S: speluncis x2y2 atque insidiisin insidiis Halm relicti in capite atque in cervicibus nostris restiterunt. hi et integrum consulem et bonum imperatorem et natura et fortuna cum rei publicae salute coniunctum deici de urbis praesidio et de custodia civitatis vestris sententiis deturbari volunt. quorum ego ferrum et audaciam reieci in campo, debilitavi in foro, compressi etiam domi meae saepe, iudices, his vos si alterum consulem tradideritis, plus multo erunt vestris sententiis quam suis gladiis consecuti. Magni interest, iudices, id quod ego multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis Ianuariis in re publica duoduo S: duos cett. consules.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi