Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
70 hoc quidem remoto quid reprendis? 'quid opus est' inquit 'sectatoribus?' A me tu id quaeris, quid opus sit eo quo semper usi sumus? homines tenues unum habent in nostrum ordinem aut promerendi aut referendireferendi ed. V, Lambinus: proferendi codd. benefici locum, hanc in nostris petitionibus operam atque adsectationem. neque enim fieri potest neque postulandum est a nobis aut ab equitibus Romanis ut suos necessarios candidatos adsectenturadsectentur Klotz: aut (non y2) sectentur codd. totos dies; a quibus si domus nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno basilicae spatio honestamur, diligenter observari videmur et coli; tenuiorum amicorum et non occupatorum est ista adsiduitas, quorum copia bonis viris et beneficis deesse non solet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi