Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
66 huiusce modi Scipio ille fuit quem non paenitebat facere idem quod tu, habere eruditissimum hominem PanaetiumPanaetium Lag. 9: et pane S: et pene (pae-A) cett. domi; cuius oratione et praeceptis, quamquam erant eadem ista quae te delectant, tamen asperior non est factus sed, ut accepi a senibus, lenissimus. quis vero C.Gaio Laelio comior fuitfuit supplevi: om S in lac., sine lac, cett., quis iucundior eodem ex studio isto, quis illo gravior, sapientior? possum de L.Lucio PhiloPhilo Manutius: Philippo codd., de C.Gaio GalloGalo Müller (e Fast. Capitol. a. 511, 588) dicere haec eadem, sed te domum iam deducam tuam. quemquamne existimas Catone, proavo tuo, commodiorem, communiorem, moderatiorem fuisse ad omnem rationem humanitatis? de cuius praestanti virtute cum vere graviterque diceres, domesticum te habere dixisti exemplum ad imitandum. est illud quidem exemplum tibi propositum domi, sed tamen naturae similitudo illius ad te magis quiqui quam w: quoniam Halm ab illo ortus eses yxw: est cett. quam ad unum quemque nostrum pervenire potuit, ad imitandum vero tam mihi propositum exemplar illud est quam tibi. sed si illius comitatem et facilitatem tuae gravitati severitatique asperseris, non ista quidem erunt meliora, quae nunc sunt optima, sed certe condita iucundius.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi