Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
34 si bellum hoc, si hic hostis, si ille rex contemnendus fuisset, neque tanta cura senatus et populus Romanus suscipiendum putasset neque tot annos gessissetgessisset ed. R: cessisset codd. neque tanta gloria L. LucullusL. Lucullus Angelius: Luculli y2: L. (ante lac. x) cett., neque vero eius belli conficiendum exitumconficiendum exitum mei: conficiendi exitum s: conficiendi negotium Boot tanto studio populus Romanus ad Cn.Gnaeum Pompeium detulisset. cuius ex omnibus pugnis, quae sunt innumerabiles, velvel valde S acerrima mihi videtur illa quae cum rege commissa est et summa contentione pugnata. qua ex pugna cum se ille eripuisset et Bosphorum confugisset quo exercitus adire non posset, etiam in extrema fortuna et fuga nomen tamen retinuit regium. itaque ipseipse w, Angelius: ipso cett. Pompeius regno possesso ex omnibus oris ac notis sedibus hoste pulso tamen tantum in unius anima posuit ut, cum ipseipse scripsi: ille codd.: illa Zumpt (omnia quae ille Manutius) omnia quae tenuerat, adierat, sperarat, victoria possideret, tamen non ante quam illum vita expulitexpulisset Ernesti bellum confectum iudicarit. hunc tu hostem, Cato, contemnis quocum per tot annos tot proeliis tot imperatores bella gesserunt, cuius expulsi et eiecti vita tanti aestimataaestimata Ascens. (1): existimata codd. est ut morte eius nuntiata denique bellum confectum arbitrarenturarbitrarentur Zumpt: arbitraretur codd.: arbitraremur Manutius? hoc igitur in bello L.Lucium Murenam legatum fortissimi animi, summi consili, maximi laboris cognitum esse defendimus, et hanc eius operam non minus ad consulatum adipiscendum quam hanc nostram forensem industriam dignitatis habuisse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi