33
ad quod bellum duobus consulibus ita missis ut alter MithridatemMithridatem s, Ascens. (1): Mithrydate non S: Mithridatem non cett. persequeretur, alter Bithyniam tueretur, alterius res et terra et mari calamitosae vehementer et opes regis et nomen auxerunt; L.Lucii Luculli vero res tantae exstiterunt ut neque maius bellum commemorari possit neque maiore consilio et virtute gestum. nam cum totius impetus belli ad Cyzicenorum moenia constitissetconstitisset Angelius: exstitisset codd. eamque urbem sibi Mithridates Asiae ianuam fore putasset qua effracta et revolsa tota pateret provincia, perfecta a Lucullo haec sunt omnia utut et Halm urbs fidelissimorum sociorum defenderetur etet cod. Graevii: ut mei omnes copiae regis diuturnitate obsessionis consumerentur. quid? illam pugnam navalem ad Tenedumad Tenedum ed. R: attenedum pxw: attened. SAf: attenedo y, cum contento cursu acerrimis ducibus hostium classis Italiam spe atque animis inflata peteret, mediocri certamine et parva dimicatione commissam arbitraris? Mitto proelia, praetereo oppugnationes oppidorum; expulsus regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque auctoritate valuit ut se rege Armeniorum adiuncto novis opibus copiisque renovaritrenovaret cod. Graevii. ac si mihi nunc de rebus gestis esset nostri exercitus imperatorisque dicendum, plurima et maxima proelia commemorare possem; sed non id agimus. hoc dico: