Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
31 verum haec Cato nimium nosnos y2: vos cett. nostris verbis magna facere demonstrat et oblitos esse bellum illud omne Mithridaticum cum mulierculis esse gestum. quod ego longe secus existimo, iudices; deque eo pauca disseram; neque enim causa in hoc continetur. nam si omnia bella quae cum Graecis gessimus contemnenda sunt, derideatur de rege Pyrrho triumphus M'.Manlii Curi, de Philippo T.Titi FlamininiFlaminini Manutius: Flamini codd., de Aetolis M.Marci Fulvi, de rege Perse L.Lucii Pauli, de Pseudophilippo Q.Quinti Metelli, de Corinthiis L.Lucii Mummi. sinsin s: si mei haec bella gravissima victoriaeque eorum bellorum gratissimaegratissimae Lag. 13: gravissimae mei fuerunt, cur Asiaticae nationes atque ille a te hostis contemnitur? atqui ex veterum rerum monumentis vel maximum bellum populum Romanum cum Antiochocum rege Antiocho Priscian. (K. iii. p. 74) gessisse video; cuius belli victor L.Lucio Scipio aequa partaaequa parta Kayser: si qua parta (partha S) codd.: aequiparata Madvig cum P. fratre gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine ipso prae se ferebat, eandem hic sibi ex Asiae nomine adsumpsit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi