27
nam, cum permulta praeclare legibus essent constituta, ea iure consultorum ingeniis pleraque corrupta ac depravata sunt. mulieres omnis propter infirmitatem consili maiores in tutorum potestate esse voluerunt; hi invenerunt genera tutorum quae potestate mulierum continerentur. sacra interire illi noluerunt; horum ingenio senes ad coemptiones faciendas interimendorum sacrorum causa reperti sunt. in omni denique iure civili aequitatem reliquerunt, verba ipsa tenuerunt, ut, quiaquia p1y2w: cuia cett. in alicuius libris exempli causa id nomen invenerant, putaruntputarunt ed. R: putarent codd. omnis mulieres quae coemptionem facerent 'Gaias' vocari. iam illud mihi quidem mirum videri solet, tot homines, tam ingeniosos, postpost Pluygers: per codd. tot annos etiam nunc statuere non potuisse utrum 'diem tertium' an 'perendinum,' 'iudicem' an 'arbitrum,' 'rem' an 'litem' dici oporteret.