Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
22 sed ut hoc omisso ad studiorum atque artium contentionem revertamur, qui potest dubitaripotest dubitari Beroaldus: potest dubitare codd: potes dubitare Zumpt quin ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis rei militaris quam iuris civilis gloria? vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quoille vero ut quo B contendit Quintil. ix. 2. 100 (idem intendit ix. 3. 32) intendit mature cum exercitu perveniat; te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat; tu actionem instituis, ille aciem instruit; tu caves ne tui consultoresconsultores tui Quintil. ix. 3. 32, ille ne urbes aut castra capiantur; ille tenet et scit ut hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur; ille exercitatus est inexercitatur in Quintil. propagandis finibus, tuque intuque in (quin S) mei: tu in w, ed. R cum Quintil. regendis. ac nimirum — dicendum est enim quod sentio — rei militaris virtus praestat ceteris omnibus. haec nomen populo Romano, haec huic urbi aeternam gloriam peperit, haec orbem terrarum parere huic imperio coegit; omnes urbanae res, omnia haec nostra praeclara studia et haec forensis laus et industria latetlatet scripsi: latent codd. in tutela ac praesidio bellicae virtutis. simul atque increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticiscuntconticiscunt Spx: conticescunt cett..

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi