20
quid Murena interea? fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori legatus, L.Lucio Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fuditfundit Sp, urbis partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam refertamrefertam x2y: repertam (repara- w) cett. et eandem delicatam sic obiitobiit xy: obit cett. ut in ea neque avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc imperator. atque haec quamquam praesente L.Lucio Lucullo loquorloquor s, Ernesti: loquar mei, tamen ne ab ipso propter periculum nostrum concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L.Lucius Lucullus tantum laudistantum huic laudis Halm impertiitimpertiit Lambinus: impertit codd. quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda gloria debuit.