Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
14 nihil igitur in vitam L.Lucii Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino, iudicesiudices Naugerius: iudicio codd.. sic a me consul designatus defenditur ut eius nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans dictum in vitain vita del. Ernesti (in eius vita nulla... dictum prof. w) proferatur. bene habet; iacta sunt fundamenta defensionis. nondum enim nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum bonum atque integrum hominem defendimus. quo constituto facilior est mihi aditus ad contentionem dignitatis, quae pars altera fuit accusationis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi