Thesauros Edebiyat Hitabet In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
7 video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani qui censet eos qui haec delere conati sunt morte esse multandos, alteram C. Gaii Caesaris qui mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum omnis acerbitates amplectitur. Vterque et pro suasui ltu dignitate et pro rerum magnitudine in summa severitate versatur. alter eos qui nos omnis, qui populum Romanum vita privare conati sunt, quiqui populum Romanum del. Bloch delere imperium, qui populi Romani nomen exstinguere, punctum temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat oportere atque hoc genus poenae saepe in improbos civis in hac re publica esse usurpatum recordatur. alter intellegit mortem aa mei: ab Schol. Ambr. edd. recc. dis immortalibus non esse supplici causa constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietemquietem esse t sol. . itaque eam sapientes numquam inviti, fortes saepe etiam libenter oppetiveruntoppetiverunt Aa αβ: optinuerunt V: appetiverunt cett. . vincula vero et ea sempiterna certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa sunt. municipiis dispertiri iubet. habere videtur ista res iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si rogare.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi