Thesauros Edebiyat Hitabet In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
25 atque illae tamen omnes atque... omnes seclusi (tamen omnes om. x) dissensiones erant eius modi quaequae α h: Quirites, quae αβγ non ad delendam sed ad commutandam rem publicam pertinerent. non illi nullam esse rem publicam sed in ea quae esset se esse principes, neque hanc urbem conflagrare sed se in hac urbe florere voluerunt. atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt ut non reconciliatione concordiae sed internicione civium diiudicatae sintatque illae... sint del. Bloch . in hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbariabarbaries hx2 cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta ut omnes qui salva urbe salvi esse possent in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnesomnes om. bs, ante salvi hab. tux conservaremini, et, cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumisque integros incolumisque omnes incolumes, Quirites (q. l) αβ servavi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi