7
meministine me ante diem xii Kalendas Novembris dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem vi VI α t: III u: VIII hio: VIIII bs Kal. Novembris, C. Gaium Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? num me fefellit, Catilina, non modo res tanta tam atroxtam atrox om. AV tamque incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies? dixi ego idem in senatu caedem te optimatium contulisse in ante diem v Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te commovere te commoveri te (om. te o1) AVo contra remcontra rem p. om. AV publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen qui remansissemus caede contentum tete om. bh1, ante contentum hab. ah2 esse dicebas?