9
introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras a P. Publio a P. ab Halm Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datasdatas Vαγ : data Aal: datam bs esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a L. Lucio Cassio esse praescriptum ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex fatisfatis cod. S. Marci 255 sup. lin.: fastis αβ ht: libris oux Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse. eundemque dixisse fatalem hunc annumesse annum bstux esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vicesimus.