Thesauros Edebiyat Hitabet In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
5 itaque hesterno die L. Lucium Flaccum et C. Gaium Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, remrem omnem αγ exposui, quid fieri placeret ostendi. illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertitobipertiti bshαγ fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset. eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina compluris delectos adulescentis quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidiore (r.) p. praesidio AVαβho: re publica, praesidio Muretus cum gladiis miseram.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi