Thesauros Edebiyat Hitabet In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
5 itaque ego illum exercitum prae prae pro cod. Lambini: ex cett. Gallicanis legionibus et hoc dilectu quem in agro Piceno et Gallico Q. Quintus Metellus habuit, et his copiiset ex his iis (AV) α h: et prae his coni. Müller quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno, conlectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex eis qui vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt; quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam si edictum praetoris ostendero, concident. hos quos video volitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites eduxisset: qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis quam hos qui exercitum deseruerunt pertimescendos. atque hoc etiam sunt timendi magis quod quid cogitentcogitant a me scire sentiunt neque tamen permoventur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi