Thesauros Edebiyat Hitabet In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
14 quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locumlocum α h: domum αβγ vacuefecisses vacuefecisses vacuumfecisses a: vacuefecisti h , nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisticumula visti Wüst: cumulasti codd. ? quod ego praetermitto et facile patior silerisileri aho: om. cett. , ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas omnis proximis Idibus tibi impendereproximis Idibus tibi impendere Aah: impend. tibi (tibi impend.) prox. Id. cett. senties: ad illa venio quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuamtuam om. AV difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi