Thesauros Edebiyat Hitabet Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites

Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites

Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
22 tu denique, Labiene, quid faceres tali in re ac tempore? Cum ignaviae ratio te in fugam atque in latebras impelleret, improbitas et furor L. Saturnini in Capitolium arcesseret, consules ad patriae salutem ac libertatem vocarent, quam tandem auctoritatem, quam vocem, cuius sectam sequi, cuius imperio parere potissimum velles? 'patruus,' inquit, 'meus cum Saturnino fuit.' quid? pater quicum? quid? propinqui vestri, equites Romani? quid? omnis praefectura, regio, vicinitas vestra? quid? ager Picenus universus utrum tribunicium furorem, an consularem auctoritatem secutus est?
23 equidem hoc adfirmo quod tu nunc de tuo patruo praedicas, neminem umquam adhuc de se esse confessum; nemo est, inquam, inventus tam profligatus, tam perditus, tam ab omni non modo honestate sed etiam simulatione honestatis relictus, qui se in Capitolio fuisse cum Saturnino fateretur. at fuit vester patruus. fuerit, et fuerit nulla vi, nulla desperatione rerum suarum, nullis domesticis volneribus coactus; induxerit eum L. Saturnini familiaritas ut amicitiam patriae praeponeret; idcircone oportuit C. Rabirium desciscere a re publica, non comparere in illa armata multitudine bonorum, consulum voci atque imperio non oboedire?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi