6
quid si est haec multo impudentior? nam Valeria lege Corneliisque legibus eripitur civi, civi datur, coniungitur impudens gratificatio cum acerba iniuria; sed tamen imbibit illis legibus spem non nullam cui ademptum est, aliquem scrupulum cui datum est. Rulli cautio est haec: 'Qvi post C. Marivm Cn. Papirivm consvles.' quam procul a suspicione fugit, quod eos consules qui adversarii Sullae maxime fuerunt potissimum nominavit! si enim Sullam dictatorem nominasset, perspicuum fore et invidiosum arbitratus est. sed quem vestrum tam tardo ingenio fore putavit cui post eos consules Sullam dictatorem fuisse in mentem venire non posset?
7
quid ergo ait Marianus tribunus plebis, qui nos Sullanos in invidiam rapit? Qvi post Marivm et Carbonem consvles agri, aedificia, lacvs, stagna, loca, possessiones—caelum et mare praetermisit, cetera complexus est—'pvblice data adsignata, vendita, concessa svnt'—a quo, Rulle? post Marium et Carbonem consules quis adsignavit, quis dedit, quis concessit praeter Sullam?—'ea omnia eo ivre sint'—quo iure? labefactat videlicet nescio quid. nimium acer, nimium vehemens tribunus plebis Sullana rescindit—'vt qvae optimo ivre privata svnt.' etiamne meliore quam paterna et avita?