Thesauros Edebiyat Hitabet De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
94 iam vero qui metus erat tunicatorum illorum! et in Albana et Seplasia quae concursatio percontantium quid praetor edixisset, ubi cenaret, quo denuntiasset! nos autem, hinc Roma qui veneramus, iam non hospites, sed peregrini atque advenae nominabamur.
95 haec qui prospexerint, maiores nostros dico, Quirites, non eos in deorum immortalium numero venerandos a nobis et colendos putatis? quid enim viderunt? hoc quod nunc vos, quaeso, perspicite atque cognoscite. non ingenerantur hominibus mores tam a stirpe generis ac seminis quam ex eis rebus quae ab ipsa natura nobis ad vitae consuetudinem suppeditantur, quibus alimur et vivimus. Carthaginienses fraudulenti et mendaces non genere, sed natura loci, quod propter portus suos multis et variis mercatorum et advenarum sermonibus ad studium fallendi studio quaestus vocabantur. Ligures duri atque agrestes; docuit ager ipse nihil ferendo nisi multa cultura et magno labore quaesitum. Campani semper superbi bonitate agrorum et fructuum magnitudine, urbis salubritate, descriptione, pulchritudine. ex hac copia atque omnium rerum adfluentia primum illa nata est adrogantia qua a maioribus nostris alterum Capua consulem postularunt, deinde ea luxuries quae ipsum Hannibalem armis etiam tum invictum voluptate vicit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi