Thesauros Edebiyat Hitabet De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
80 quod si posset ager iste ad vos pervenire, nonne eum tamen in patrimonio vestro remanere malletis? Vnumne fundum pulcherrimum populi Romani, caput vestrae pecuniae, pacis ornamentum, subsidium belli, fundamentum vectigalium, horreum legionum, solacium annonae disperire patiemini? an obliti estis Italico bello amissis ceteris vectigalibus quantos agri Campani fructibus exercitus alueritis? an ignoratis cetera illa magnifica populi Romani vectigalia perlevi saepe momento fortunae inclinatione temporis pendere? quid nos Asiae portus, quid Syriae ora, quid omnia transmarina vectigalia iuvabunt tenuissima suspicione praedonum aut hostium iniecta?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi