Thesauros Edebiyat Hitabet De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
76 at enim ager Campanus hac lege dividetur orbi terrae pulcherrimus et Capuam colonia deducetur, urbem amplissimam atque ornatissimam. quid ad haec possumus dicere? de commodo prius vestro dicam, Quirites; deinde ad amplitudinem et dignitatem revertar, ut, si quis agri aut oppidi bonitate delectatur, ne quid exspectet, si quem rei indignitas commovet, ut huic simulatae largitioni resistat. ac primum de oppido dicam, si quis est forte quem Capua magis quam Roma delectet. V milia colonorum Capuam scribi iubet; ad hunc numerum quingenos sibi singuli sumunt.
77 quaeso, nolite vosmet ipsos consolari; vere et diligenter considerate. num vobis aut vestri similibus integris, quietis, otiosis hominibus in hoc numero locum fore putatis? si est omnibus vobis maiorive vestrum parti, quamquam me vester honos vigilare dies atque noctes et intentis oculis omnis rei publicae partis intueri iubet, tamen paulisper, si ita commodum vestrum fert, conivebo. sed si v hominum milibus ad vim, facinus caedemque delectis locus atque urbs quae bellum facere atque instruere possit quaeritur, tamenne patiemini vestro nomine contra vos firmari opes, armari praesidia, urbis, agros, copias comparari?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi