62
Pompeius autem cum hoc animo sit ut, quicquid vobis placeat, sibi ferendum putet, quod vos ferre non poteritis, id profecto perficiet ne diutius inviti ferre cogamini. verum tamen cavet ut, si qua pecunia post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, ea xviri utantur. nova porro vectigalia videt ea fore quae Pompeius adiunxerit. ita remissis manubiis vectigalibus eius virtute partis se frui putat oportere. parta sit pecunia, Quirites, xviris tanta quanta sit in terris, nihil praetermissum sit, omnes urbes, agri, regna denique, postremo etiam vectigalia vestra venierint, accesserint in cumulum manubiae vestrorum imperatorum; quantae et quam immanes divitiae xviris in tantis auctionibus, tot iudiciis, tam infinita potestate rerum omnium quaerantur videtis.
63
cognoscite nunc alios immensos atque intolerabilis quaestus, ut intellegatis ad certorum hominum importunam avaritiam hoc populare legis agrariae nomen esse quaesitum. hac pecunia iubet agros emi quo deducamini. non consuevi homines appellare asperius, Quirites, nisi lacessitus. vellem fieri posset ut a me sine contumelia nominarentur ei qui se xviros sperant futuros; iam videretis quibus hominibus omnium rerum et vendendarum et emendarum potestatem permitteretis.