Thesauros Edebiyat Hitabet De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
42 haec L. Philippum saepe in senatu confirmasse memoria teneo; eum qui regnum illud teneat hoc tempore neque genere neque animo regio esse inter omnis fere video convenire. dicitur contra nullum esse testamentum, non oportere populum Romanum omnium regnorum appententem videri, demigraturos in illa loca nostros homines propter agrorum bonitatem et omnium rerum copiam.
43 hac tanta de re P. Rullus cum ceteris xviris conlegis suis iudicabit, et utrum iudicabit? nam utrumque ita magnum est ut nullo modo neque concedendum neque ferendum sit. volet esse popularis; populo Romano adiudicabit. ergo idem ex sua lege vendet Alexandream, vendet Aegyptum, urbis copiosissimae pulcherrimorumque agrorum iudex, arbiter, dominus, rex denique opulentissimi regni reperietur. non sumet sibi tantum, non appetet; iudicabit Alexandream regis esse, a populo Romano abiudicabit.
44 primum cur de populi Romani hereditate xviri iudicent, cum vos volueritis de privatis hereditatibus cviros iudicare? deinde quis aget causam populi Romani? ubi res ista agetur? qui sunt isti xviri, quos prospiciamus regnum Alexandreae Ptolomaeo gratis adiudicaturos? quod si Alexandrea petebatur, cur non eosdem cursus hoc tempore quos L. Cotta L. Torquato consulibus cucurrerunt? cur non aperte ut antea, cur non item ut tum, derecto et palam regionem illam petiverunt? an qui etesiis, qui per cursum rectum regnum tenere non potuerunt, nunc caecis tenebris et caligine se Alexandream perventuros arbitrati sunt?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi