34
iudicare per quinquennium vel de consulibus vel de ipsis tribunis plebis poterunt; de illis interea nemo iudicabit; magistratus eis petere licebit, causam dicere non licebit; emere agros a quibus volent et quos volent quam volent magno poterunt; colonias deducere novas, renovare veteres, totam Italiam suis coloniis ut complere liceat permittitur; omnis provincias obeundi, liberos populos agris multandi, regnorum vendendorum summa potestas datur; cum velint, Romae esse, cum commodum sit, quacumque velint summo cum imperio iudicioque rerum omnium vagari ut liceat conceditur; interea dissolvant iudicia publica, e consiliis abducant quos velint, singuli de maximis rebus iudicent, quaestori permittant, finitorem mittant, ratum sit quod finitor uni illi a quo missus erit renuntiaverit.
35
verbum mihi deest, Quirites, cum ego hanc potestatem regiam appello, sed profecto maior est quaedam. nullum enim regnum fuit umquam quod non se, si minus iure aliquo, at regionibus tamen certis contineret. hoc vero infinitum est, quo et regna omnia et vestrum imperium, quod latissime patet, et ea quae partim libera a vobis, partim etiam ignorata vobis sunt, permissu legis continentur. datur igitur eis primum ut liceat ea vendere omnia de quibus vendendis senatus consulta facta sunt M. Tullio Cn. Cornelio consulibus postve ea.