Thesauros Edebiyat Hitabet De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
28 sed videte hominis religionem et diligentiam. vidit et perspexit sine curiata lege xviros potestatem habere non posse, quoniam per viiii tribus essent constituti; iubet ferre de his legem curiatam; praetori imperat. quam id ipsum absurde, nihil ad me attinet. iubet enim, qui primus sit praetor factus, eum legem curiatam ferre; sin is ferre non possit, qui postremus sit, ut aut lusisse in tantis rebus aut profecto nescio quid spectasse videatur. verum hoc quod est aut ita perversum ut ridiculum, aut ita malitiosum ut obscurum sit, relinquamus; ad religionem hominis revertamur. videt sine lege curiata nihil agi per xviros posse.
29 quid postea, si ea lata non erit? attendite ingenium. 'Tvm ei xviri,' inquit, 'eodem ivre sint qvo qvi optima lege.' si hoc fieri potest ut in hac civitate quae longe iure libertatis ceteris civitatibus antecellit quisquam nullis comitiis imperium aut potestatem adsequi possit, quid attinet tertio capite legem curiatam ferre iubere, cum quarto permittas ut sine lege curiata idem iuris habeant quod haberent, si optima lege a populo essent creati? reges constituuntur, non xviri, Quirites, itaque ab his initiis fundamentisque nascuntur, ut non modo cum magistratum gerere coeperint, sed etiam cum constituentur, omne vestrum ius, potestas libertasque tollatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi