119
video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices quosdam illius consili Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. hic illud primumillud primum Sa: primum illud Mm commune proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse. neque in re nota consumam tempus; exempli causaexempli causa y2a (? S) ponam illud unumunum illud s, C.Gaium Getam, cum a L.Lucio Metello et Cn.Gnaeo Domitio censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum posteaesse ipsum postea Sa: ipsum postea esse Mm factum et, cuius mores erant a censoribuserant a censoribus Sa: a censoribus erant Mm reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant moribus praefuisse. quod si illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus neque in curiam reditus esset.