118
qua re quicquid de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut omnem orationemorationem Angelius: rationem Mma meam non de illorum facto sed de ratione censoria habitam existimari velim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a me pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cumcum Sa: om. Mm fidem et diligentiam tumtum eam S vim animi libertatemque dicendi, exex Sa: in Mm hac mihi concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire non possimpossim Sa: possum Mm. A me tamen, ut aequum est, omnia caute pedetemptimque dicentur ut neque fides huiushuius Mm: eius Sa defensionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa aut amicitia violata esse videatur.