104
FidiculaniusFidiculanus Sb quid fecissefecisset Sx dicebatur? accepisse a Cluentio HS ccccaccepisse... CCCC om. y1. cuius erat ordinis? senatorii. qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus. Acta est enim causa more maiorum sine vi, sine metu, sine periculo; dicta et exposita et demonstrata sunt omnia. adductiadducti by2a (cf. Fin. 1. 14): ad docti Sy1: at ducti x: addocti unus det. iudices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset sed, aliud sialiud si Halm: aliud is (si is t) codd.: si aliud is Beroaldus is iudex nihil scisset, nisi quae praeiudicia de eo facta esse constaretconstaret Naugerius (2): constarent codd, (cf. Rosc. Am. 118), audire praeterea nihil debuisse.
105
tum etiam illi quinque qui imperitorum hominum rumusculos aucupati tum illum absolverunt iam suam clementiam laudari magno opere nolebant; a quibus si qui quaereret sedissentne iudices in C.Gaium Fabricium, sedisse se dicerent; si interrogarentur num quo crimine is esset accusatus praeterquam veneni eius quod quaesitum habito diceretur, negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse se dicerent; nemo enim absolvit. eodem modo quaesitum si esset de Scamandro, certe idem respondissent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo tum istorum suam dici vellet.