96
non fuit illud igiturillud igitur Sa: igitur illud Mm iudicium iudici simile, iudices, non fuit, in quo non modus ullus est adhibitusullus est adhibitus aa: est habitus Mm, non mos consuetudoque servata, non causa defensa; vis illa fuit et, ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam iudicium aut disceptatio aut quaestio. quod si quis est qui illud iudicium fuisse arbitreturarbitretur s: arbitraretur Mby et qui his rebus iudicatis standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere. ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive quod exex e a lege subsortitus iudicemiudicem del. Garatoni non esset, multa petita esse dicitur; Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus a Iunio multa petita est nulla potest ex parteex causa parte S esse coniuncta.