80
neque me paenitet hoc tempore potiustempore potius Sa: potius tempore Mm quam illo causam A.Auli Cluenti defendere. causa enim manet eadem, quae mutari nullo modo potest, temporis iniquitas atque invidia recessit, ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit. itaque nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis quorum iudicium ac potestas est sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio. atat s: ac Mbya tum si dicerem, non audirer, non quodnon quod quod Sa alia res esset, immo eadem, sed tempus aliud. id adeo sic cognoscite. quis tum auderet dicere nocentem condemnatum esse Oppianicum? quis nunc audetaudet Sa: id audet Mm negare? quis tum posset arguere ab Oppianico temptatum esse iudiciumtemptatum esse iud. Sa: iud. temptatum esse Mm pecunia? quis id hoc tempore infitiari potest? cui tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum denique cum duobus proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id hoc tempore infirmare conetur?