79
itaque confiteor — licet enim iam impune hoc praesertim in loco confiteri — quod Oppianici non modo vita sed etiam nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro videretur circumventum esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni improbitas et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam autem ageret L.Lucius QuinctiusL. om. Sa, homo cum summa potestate praedituspraeditus om. Sa, del. Baiter tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatusaccommodatus Sa: commodatus Mm, summam illiilli Habito S iudicioiudicio aa: om. Mm invidiam infamiamque esse conflatam. atque in hanc flammam recentemrecentem om. s tum C. Iunium qui illi quaestioni praefuerat iniectum esseesse iniectum Sa memini, et illum hominem aedilicium iam praetorem opinionibus omniumomnium Peterson: hominum Mma constitutum non disceptatione dicendi sed clamore hominumhominum om. a de foro atque adeo de civitate esse sublatum.