77
condemnato Oppianico statim L.Lucius Quinctius, homo maxime popularis, qui omnis rumorum et contionum ventos conligere consuesset, oblatam sibi facultatem putavit ut ex invidia senatoria possetpossit Sa crescere, quod eius ordinis iudicia minus iam probari populo arbitrabatur. habetur una atque altera contio vehemens et gravis; accepisse pecuniam iudices ut innocentem reum condemnarent tribunus plebis clamitabatclamitabat Msa: clamabat P; agi fortunas omnium dicebat; nulla esse iudiciaiudicia esse a; qui pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. homines totius ignari negoti, qui Oppianicum numquam vidissent, virum optimum et hominem pudentissimum pecunia oppressum esseesse P: om. Mma arbitrarentur, incensi suspicione rem in medium vocare coeperunt et causam illam totam deposcere.