75
consurgitur in consilium, cum sententias Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri velle dixisset ut Staienus scire posset quidquid quod Sa cuique deberetdeberet Sa: deberetur Mm. Varia iudicum genera; nummarii pauci sed omnes irati. Vt qui accipere in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos suppressos esse putant inimicissimi solent esse, sic eius modi iudices infesti tum reo venerant; ceteri nocentissimum esse arbitrabantur, sed exspectabantexspectabant Sa: spectabant (spera- y1) Mm sententias eorum quos corruptos esseesse P: om. Mma putabant ut ex eis constituerent a quo iudicium corruptum videretur. ecce tibi eius modi sortitio utut fuit ut aa in primis Bulbo et Staieno et Guttae esset iudicandum! summa omnium exspectatio quidnam sententiae ferrent leves ac nummarii iudices. atque illi omnes sine ulla dubitatione condemnant.