71
capit hoc consiliconsilii Sy2a: consilium Mm ut pecuniam quibusdam iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam postea supprimat ut, quoniam gravis homines sua sponte severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione iratos Oppianico redderet. itaque, ut erat semper praeposterus atque perversus, initium facit a Bulbo et eum, quod iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem leviter impellit. 'quid tu?' inquit 'ecquid me adiuvas, Bulbe, ne gratiis rei publicae serviamus?' ille vero simul atque hoc audivit 'ne gratiis': 'quo volesquo quod Sa' inquit 'sequar; sed quid adfers?' tum eiei HS y2s quadraginta milia, si esset absolutus Oppianicus, pollicetur et eum ut ceteros appellet quibuscum loqui consuesset rogat atque etiam ipse conditor totius negoti Guttam aspergit huic Bulbo.