65
dico C.Gaio Aelio Staieno iudici pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum iudicium dedisse. num quis negat? te, Oppianice, appelloOppianice, appello Sa: appello, Oppianice Mm, te, T.Tite AttiT. om. Sa, quorum alter eloquentia damnationem illam, alter tacita pietate deplorat; audete negare ab Oppianico Staieno iudici pecuniam datam, negatenegate semel hab. a, negate, inquam, meomeo Sb1a: in eo cett. loco. quid tacetis? anan Sa: at Mm negare non potestis quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? quo tandem igitur ore mentionem corrupti iudici facitis, cum ab ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iudicium ereptam esse fateamini?